Pagina Latina

Quod autem nos admonet (sc. Cyprianus), ut ad fontem recurramus, id est, ad Apostolicam traditionem, et inde canalem in nostra tempora dirigamus optimum est, et sine dubitatione faciendum.

(Augustinus, De baptismo contra Donatum V,26,37)

 

 

 

 

Historia ecclesiastica quid sit et cur sit tractanda

  

Historia ecclesiastica pertinet ad Ecclesiae toto orbe diffusae ortum ac progressum resque in ea procedente tempore gestas eiusque acta memorabilia quae historica ratione exactissima sunt investiganda. Supponitur ergo hic notio quaedam Ecclesiae Christi quae subsistit in Ecclesia Catholica, ut ait Sancta Synodus (cf. LG 8). Patrologia vero quae pars est historiae ecclesiasticae spectat ad vitam sanctorum patrum cum Graecorum tum Latinorum necnon Orientalium eorumque doctrinam impense colit et veterum linguarum notitiam, usum et utilitatem fovet. In omnibus autem adhibetur methodus historico-critica quae de genuinis, dubiis ac spuriis scriptorum operibus agit et de illorum stylo et aetate, de manuscriptis codicibus sententiam et iudicium fert. Historia dogmatum intime cum patrologia coniuncta veteres Ecclesiae ritus et disciplinam indagat et fidei doctrinam a maioribus acceptam uberius explanat, controversias tot per saecula agitatas excutit et verae religionis causam adversus dissidentes feliciter propugnat.

Patrologi denique opera patrum sanctorum, monumenta liturgica necnon instrumenta conciliorum in lucem producunt novisque accessionibus, notis et observationibus elucidant. Non pauca ad ascesim sive vitam spiritualem alendam edunt opera utilissima quibus doctrinae moralis integritatem conservant modumque bene beateque vivendi praemonstrant.

De maximo momento patrum Ecclesiae quod etiam hodiernis temporibus ad studia theologica attinet nonnulla agunt documenta Magisterii, e. g. Ioannis Pauli pp. II ep. apost. Patres Ecclesiae:

Patres Ecclesiae illi merito appellantur Sancti, qui primis vertentibus saeculis fidei suae virtute doctrinarumque excelsitate et ubertate eam novo vigore donarunt et magnopere adauxerunt (cf. Vinc. Ler., Comm. I,3). Re quidem vera sunt Ecclesiae "patres", cum ab illis per Evangelium ipsa acceperit vitam. Sunt pariter eius aedificatores, quoniam super una ab Apostolis iacta fundamenta, scilicet Christum, primoribus formis Ecclesiam Dei construxerunt. Ex vita autem sic a suis Patribus recepta vivit etiam hodie Ecclesia; atque in ipsa compage, quam primi condiderunt illi structores, adhuc hodie aedificatur Ecclesia inter secundas res adversasque itineris sui et cotidiani laboris. Patres igitur fuerunt eruntque semper, qui ipsi stabilem quasi structuram Ecclesiae efficiunt ac per temporis saecula cuncta implent pro Ecclesia perpetuum munus.

AAS 72 (1980) 5-22, hic 5.

Nuperime summus sacerdos, Benedictus pp. XVI., in audientia generali gregem Latinizantium Salesianum Latine allocutus est:

Facultatis Litterarum Christianarum et Classicarum placet salutare participes, qui huc advenerunt pontificia summi momenti documenta Veterum Sapientia necnon Studia Latinitatis commemoraturi. Iure meritoque Decessores Nostri permagni duxerunt Romani sermonis cognitionem, ut uberrimam doctrinam penitus adipisci possint qui in humanis ecclesiasticisque disciplinis versantur. Eosdem ideo incitamus ad studiose operam dandam, ut quam plurimi ad hunc thesaurum accedant eiusdemque percipiant praestantiam.

OR 9/03.03.2006

 

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

LATINA LINGUA

De Pontificia Academia Latinitatis condenda

 

1. Latina Lingua permagni ab Ecclesia Catholica Romanisque Pontificibus usque est aestimata, quandoquidem ipsorum propria habita est lingua, qui eandem cognoscendam et diffundendam assidue curaverunt, cum Evangelii nuntium in universum orbem transmittere valeret, quemadmodum in Constitutione Apostolica Veterum sapientia Decessor Noster beatus Ioannes XXIII iure meritoque edixit.

Enimvero inde a Pentecoste omnibus hominum linguis locuta et precata est Ecclesia. Attamen christianae communitates primorum saeculorum linguam Graecam Latinamque affatim usurpaverunt, cum illis locis in quibus morabantur universalia essent communicationis instrumenta, quorum ope Christi Verbi novitas hereditati obviam ivit Romani et Hellenistici cultus.

Romano Imperio occidentali exstincto, Romana Ecclesia non modo lingua Latina uti perrexit, verum etiam quodammodo custos eiusdem et fautrix fuit, sive in Theologiae ac Liturgiae, sive in institutionis et scientiae transmittendae provincia.

2. Nostris quoque temporibus Latinae linguae et cultus cognitio perquam est necessaria ad fontes vestigandos ex quibus complures disciplinae ceteroqui hauriunt, exempli gratia Theologia, Liturgia, Patrologia et Ius Canonicum, quemadmodum Concilium Oecumenicum Vaticanum II docet (cfr Decretum de Institutione sacerdotali, Optatam totius, 13). In hac praeterea lingua, ut universalis Ecclesiae natura pateat, typica forma sunt scripti liturgici libri Romani Ritus, praestantiora Magisterii pontificii Documenta necnon sollemniora Romanorum Pontificum officialia Acta.

3. In hodierno tamen cultu, humanarum litterarum extenuatis studiis, periculum adest levioris linguae Latinae cognitionis, quae in curriculis philosophicis theologicisque futurorum presbyterorum quoque animadvertitur. Sed contra, in nostro ipso orbe, in quo scientia ac technologia praecipuum obtinent locum, renovatum culturae et linguae Latinae studium invenitur, non illis in Continentibus dumtaxat quae proprias culturales radices in patrimonio Graeco et Romano habent. Id diligentius est animadvertendum eo quod non modo academiarum provincia et institutionum implicatur, sed ad iuvenes inquisitoresque etiam attinet, qui ex diversissimis Nationibus et traditionibus proveniunt.

4. Quapropter necessitas instare videtur ut linguae Latinae altius cognoscendae eiusque congruenter utendae fulciatur cura, sive in ecclesiali sive in patentiore cultus campo. Ut hic nisus extollatur et evulgetur, consentaneum prorsus est docendi rationes adhibere aptas ad novas condiciones et provehere item necessitudines inter Academicas institutiones et inquisitores, ut copiosum ac multiforme Latini cultus patrimonium efferatur.

Ad haec proposita assequenda, Decessorum Nostrorum semitas calcantes, hasce per Litteras Apostolicas Motu Proprio datas hodie Pontificiam Academiam Latinitatis condimus, quae Pontificio Consilio de Cultura erit obnoxia. Eam regit Praeses, quem Secretarius iuvat et ii a Nobis nominantur, dum Consilium Academicum illis auxilium fert. Opus Fundatum Latinitas, quod Pauli PP. VI chirographo Romani Sermonisdie XXX mensis Iunii anno MCMLXXVI est constitutum, exstinguitur.

Decernimus ut hae Litterae Apostolicae Motu Proprio datae, quibus ad experimentum in quinquennium adnexum Statutum comprobamus, per editionem in actis diurnis “L’Osservatore Romano” evulgentur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Novembris, in memoria Sancti Leonis Magni Papae, anno MMXII, Pontificatus Nostri octavo.

 

Allocutio in Consistorio die 11 februarii AD MMXIII habita

Fratres carissimi

Non solum propter tres canonizationes ad hoc Consistorium vos convocavi, sed etiam ut vobis decisionem magni momenti pro Ecclesiae vita communicem. Conscientia mea iterum atque iterum coram Deo explorata ad cognitionem certam perveni vires meas ingravescente aetate non iam aptas esse ad munus Petrinum aeque administrandum.

Bene conscius sum hoc munus secundum suam essentiam spiritualem non solum agendo et loquendo exsequi debere, sed non minus patiendo et orando. Attamen in mundo nostri temporis rapidis mutationibus subiecto et quaestionibus magni ponderis pro vita fidei perturbato ad navem Sancti Petri gubernandam et ad annuntiandum Evangelium etiam vigor quidam corporis et animae necessarius est, qui ultimis mensibus in me modo tali minuitur, ut incapacitatem  meam ad ministerium mihi commissum bene  administrandum agnoscere debeam. Quapropter bene conscius ponderis huius actus plena libertate declaro me ministerio Episcopi Romae, Successoris Sancti Petri, mihi per manus Cardinalium die 19 aprilis MMV commissum renuntiare  ita ut a die 28 februarii MMXIII, hora 20, sedes Romae, sedes Sancti Petri vacet et Conclave  ad eligendum novum Summum Pontificem ab his quibus competit convocandum esse.

Fratres carissimi, ex toto corde gratias ago vobis pro omni amore et labore, quo mecum pondus ministerii mei portastis et veniam peto pro omnibus defectibus meis. Nunc autem Sanctam Dei Ecclesiam curae Summi eius Pastoris, Domini nostri Iesu Christi confidimus sanctamque eius Matrem Mariam imploramus, ut patribus Cardinalibus in eligendo novo Summo Pontifice materna sua bonitate assistat. Quod ad me attinet etiam in futuro vita orationi dedicata Sanctae Ecclesiae Dei toto ex corde servire velim.

Ex Aedibus Vaticanis, die 10 mensis februarii MMXIII  

BENEDICTUS PP XVI

* Nuntii electronici, quaeso, mittantur ad:

Petrum Bruns

* Epistulae vestrae libentissime recipiuntur:

Universität Bamberg

Lehrstuhl für Kirchengeschichte und Patrologie

Prof. Dr. Peter Bruns

An der Universität 2

D-96047 Bamberg